Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva
sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt
artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in
quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi12 ars,
ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum
et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum
esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se
expetendas esse dicebant, et cum animum infinita3
quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque
animi bonis corporis anteponebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.